Rozmiar: 15909 bajtów

1325. September 1. Oppeln.

Herzog Boleslaw II. restituirt dem Stift die Kirche zu Gross-Döbern als Filiale von Czarnowanz.

In Nomine Domini Amen. Cunctorum perit memoria factorum, si non scripture presidio et testium aminiculo fuerint perhennata. Hinc est Quod Nos Bolezslaus dei gracia dux Opoliensis, ad noticiam tam presencium quam futurorum, quibus presentes exibite fuerint, volumus devenire, Quod cum Ecclesia in Dobren nostro ducali invito domino preposito Domus dei et suo Conventu, prope Opol fundata exstitisset in preiudicium matricis Ecclesie Domus dei iam dicte, ubi predictum Dobrzen nostrum parrochialiter antiquitus pertinebat, Nos volentes Ecclesiam circa iura sua sicut et tenemur dimittere, eidem nullatenus derogantes in eisdem, sed pocius ipsam Ecclesiam in plenitudine iuris sui confoventes, predictam Ecclesiam in Dobren sic fundatam, Ecclesie predicte Domus dei sive Monasterio filialiter habendam restituimus perpetuo presencium per tenorem, volentes ut ipsam iam dictum Monasterium Domus dei sibi tamquam matrici Ecclesie coadunet. vel in ea ius patronatus optineat, disponens pro sua utilitate et libito voluntatis, ita tamen quod idem Monasterium sollicite providere studeat deinceps, quod predicta Ecclesia in Dobren debito modo offitietur, et parrochialibus ipsius Ecclesiastica ministrentur sacramenta. Preterea omni iuri, accioni et patronatui si que nobis conpeterent Ecclesia in eadem, perpetuo renunciamus, ipsa in prepositum Domus dei et Conventum ipsius Monasterii videlicet prenotati liberaliter transferentes. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem presentes litteras scribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Actum et Datum apud Opol Kalendis Septembris Anno Domini M°.CCC.XXV°. presentibus hiis testibus dominis Andrea Archidiacono, Radslao Custode, Johanne Canonico nostro notario, cuius manibus hec sunt conscripta, Opoliensibus, Ninogneuo iudice, Beldone subvenatore curie nostre, Andrea Pallatini, Bertoldo nostro notario, Pribcone vicario de Choro nostris fidelibus, et aliis multis ad hoc vocatis et rogatis.

Anhangend das Siegel mit der Umschrift: S. BOLEZLAI. SECVNDI. DEI. GRACIA. DVCIS. OPOLIENS.
Hugo, Ann. Ord. Praem. I. Prob. p. 491.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów